805 recollectiones quotidianae Disce hinc, nihil mundo tui cordis esse dilectione dignum, nihil tibi tam praestans, excellens ac delectabile offerri posse, cui anima tua adhaereat, quandoquidem ipsa est immortalis, mundi autem omnis voluptas, splendor ac bonum, mortalia et tandem aliquando interitura esse. 2. Intellectui tuo expendendum obicies, alterum Christi Domini in terras adventum longe priore illo pacifico diversissimum. Namque congregatis iam ad locum tribunalis universis mortalibus, effundet sese e caelo omnis caelestis militia immortalem suum Regem praecedens. Tunc Redemptionis nostrae instrumentum sacratissimum crucis lignum per aera deferetur: tunc videbitur Filius hominis veniens in potestate magna et maiestate21: dextram augustissima Caeli Regina; laevam Michael Archangelus sua cum phalange tenebit. Ille autem erit terribilis aspectu adeo, ut in iustis etiam aliquis terror initio excitari videndus sit; quandoquidem etiam iustitias descendet iudicaturus. Iam ad terras delapsus thronum suum occupabit et cum eo duodecim Apostoli, iudicantes duodecem tribus Israel22 suis in sedibus conquiescent. O quantus tum terror peccatores invadet, quanta desperatio, cum instigante eorum conscientia contra eosmet, seipsos aeterna damnatione dignissimos definient. Iustis vero meliorem spem exercitae virtutes, bona opera, passio meritaque Christi Domini augebunt; quorum corpora mirifica perfundentur l[a]etitia ex eo, quod iam immortalitatem pretiosissimam sint consecutura, qua neque tuum privabitur si modo illud in hac vita mortificaveris. [f.181r] 3. Iudicis implacabilis sententiam expende: qui ad maximam et poene intolerabilem severitatem componens vultum, eam in damnandos perpetuo peccatores a laeva parte stantes coniciet et flammea voce fulminans illud edictum vibrabit: “Itea, maledicti in ignem aeternum” etc. [Mt 25, 41]; quos mox terra os suum 21 Cf. Lc 21, 27. 22 Cf. Lc 22, 30.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==