Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

804 inspectio cordis intellecto milites, illico Salvatorem apprehendunt per gradusque immitissime sursum trahentes praetori sistunt. Qui accepta manu ipsius, eum per unam fenestram, ipsemet in altera stando, populo tumultuanti exhibuit dignaque lachrymis verba protulit. “Ecce Homo” [Io 19, 5]. Quibus, uti et illa Salvatoris exprositione, effecisse voluit, ut turba Senatusque Hebraeorum commiseratione permotus, non ulterius mortis sententiam in eum ferendam extorqueret, quandoquidem tam male tractatum videret, ut nihil humanae speciei retinuerit. O Iesu amabilissime, per spineam tuam coronam, oro te, exorna infinitis infinitorum coronis meritorum meum caput et fac ut ager cordis mei sterilis, nullas amplius spinas proferat, sed flores virtutum amaenissimos, fragrantissimosque. Amen. 8. Die Iovis, Vesperi De Conflagatione Mundi, Mortuorum Excitatione, Christi Altero Adventu et in Bonos Malosque Certa Sententia Ferenda 1. Diligentiori cogitationis intuitu conspicies, igneos de Caelo globos decidentes omnesque quae ibi locatae erant, flammas labentes, et totum consumentes universum. Hoc enim vaticinatus Rex psaltes canit: “Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius” [Ps 96, 3]. Posta totius mundi conflagrationem progredietur ex sedibus empyrei caeli angelicae Princeps militiae illudque non minus horrendum quam potens efficacissimo tubae sonitu ad singulos quatuor angulos Orbis praecinet. “Surgite mortui et venite ad iudicium”. [f.180v] Cuius vocis tanta erit vis, ut ad eam omnes mortalium spiritus ex caelo, purgatorio, infernalibusque tormentis se se prorepturi sint, membraque pristina assumpturi et in Christi Domini aetate, vallem Iosaphat occupaturi. a in ms. erronee: “Postquam”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==