Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

800 inspectio cordis tum illorum crudelitas invenisse eo temporis poterat, tum pia mens tua pie valet immaginari17. 3. Ad Christum Dominum cogitationis tuae impetum converte et admirabundus inspice, ut summo desiderio patiendi pro te accensus vestibus se suis ipse expoliat. Ut furibundis lictoribus ultro manus columnae alligandas offert et sua mansuetudine furorem eorum animat ad caedendum. Sed ultra claude oculos, imaginationem piam coerce; ne fortassis inauditam, invisam, inexprimendam, carnificum in caedendo atrocitatem prima apprehensione inspiciens, illa deterritus obrigeas et a stupore ac abominatione absorbearis. Succedentes enim alter alteri tam diu ex integerrima [parte?] illud susceptum corpus purissimum laniant, donec locus suscipiendis flagris, verberibus vulneribusque deesset. Quod vatum aliquis prophetico spiritu enuncians: “A planta pedis”, inquit, “usque ad verticem capitisa, non est in eo sanitas” [Is 1,6]. Crura, genua, pectus, latera, lumbi, brachia, humeri, manus, atrocissime discerpta sunt: ac inter reliqua scapulae ita apertae, ut inspicientibus horrorem incuterent, considerantibus lachrymas elicerent. a om. “capitis” (BSV) Quas si tu contineas, si denique carni posthac blandiaris, cautes durissima es, et perditissimus mortalium. Luge igitur, luge ac deplora non tam flagellationem Salvatoris, quam causam flagellationis; utque deinceps peccatis tuis gravius illum non flagelles da operam. [f.179r] 17 Cf. Papczyński S., Christus Patiens, Disc. III – Flagella peccatoris: FHM 7, pp. 20-32.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==