801 recollectiones quotidianae 6. Die Mercurii, Vesperi De Ultimo Decretorio Die et Signis IllumAntecedentibus 1. Considera, bis ante supremum Iudicem cuivis nostrum comparendum esse, primo in particulari, quod post uniuscuiusque obitum fieri solet, secundo in generali Iudicio, quod inclinato iam ad seniummundo, penitusque sublato, in valle, ut communis docet sententia, Iosaphat a Christo Domino instituendum est18, iuxta vaticinium Regis psaltis canentis: “Iudicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua” [Ps 95, 13]. Ubi tum universi mortales a primo homine Adamo, ad illum usque, qui ultimus nascetur aut morietur in mundo et ex caelo beati et ex purgatorio mundati et ex inferno damnati confluentes aderunt, strictam omnium suarum cogitationum, dictorum, factorumque reddituri rationem. 2. Revoca tibi in mentem signa, quae docente veritatis Magistro generale illud iudicium praecessura sunt. “Erunt”, inquit ille, “signa in sole, et luna et stellis, et in terris pressura Gentium prae confusione sonitus afluctuum marisa” [Lc 21, 25]. Natio cum natione, regna cum regnis, imperium cum imperio bella geret atrocissima: seditiones, tumultus rebellionesque internae gravissimae orientur. a-a “maris, et fluctuum” (BSV) Adhucb germanae belli sorores, pestis et fames undique et ubique mortales affligent adeo, ut quos fera vis Martis ac ferrum non consumet, hos pestilentiae famisque virus delebit infectos. Insuper augebit hominum afflictionem eluvi[e]s maris et insolita aquarum exundatio: per quae plurimae insularum proximaque mari loca suis cum urbibus, vicis, incolis immensis undarum fluctibus involuta absorbebuntur. b in ms.: “Adhaec”; pro hoc verbo ignoto hypothetice secundum contextum hic substitutum est verbum: “Adhuc” 18 Cf. Ioel 3, 2.12.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==