798 inspectio cordis hilariter fuere conversati, mortuum turpiter ob terrorem aversabuntur et soli verebuntur accedere. Postea idem corpus [aqua] ablutum calida reponetur in feretro, et ne amplius humanas foetore suo vexet nares, quantocius tumulo inicietur. Isti enim ipsi, qui tibi Nestoreos optant annos14, ne diu foeteas mortuus, cito nimis te e suo conspectu subducent, ac terrae mandabunt. O quia erit tum decor tui corporis? intumescet, corrumpetur, faedam saniem fundet; ex qua orta ingens vermium multitudo, quidquid supererit carnis corrodet; reliqua omnia solis exceptis ossibus in pulverem de quo sumptus es remeabunt. Cum ergo nihil sis futurus nisi tumor, putredo, sanies, foetor, esca vermium, cinis, quid nunc elevaris, et te aliquid esse somnias? quid sensualitatem sectaris? quid corpori plus aequo indulges? neque hoc mancipium insolens et cito in suos pulveres rediturum, immortalis animae subicis imperio? a in ms. minus recte: “quis” 5. Die Mercurii, Mane De crudelissima Salvatoris nostri flagellatione 1. Maxima cum pietate et affectus teneritudine considera, qua ratione Praetor inter incudem et malleum positus et Christum Domi- num prout insontem liberare et populumHebraeum furentem valde sedare cupiens, discretam quidem, quemadmodum ipse putabat, sed iniquissimam revera protulit sententiam, ut Salvator mundi ad columnam ligatus publica flagellatione castigaretur15. O mi Iesu! quid ego audio de te? tu ne denudaberis, qui omnia circumdas aptis vestimentis? tu alligabe ris columnae, qui ubique locorum cum sis, es tamen incomprehensus? Tu caederis flagellis; 14 Nestor – heros ad historiam fabularem pertinens: “ad Trojam venit, cum natus ducentes annos iam tertiam hominis aetatem viveret, vel [...] cum 300. annum ageret”. Hinc: Nestoreus,-a,-um – adiect. ad Nestorem pertinens, ut Nestorea senecta: (SLL, s.v. Nestor et Nestoreus). Cf. Parandowski, op. cit., p. 226: “Nestor, then sam, który później setki lat dożył”. 15 Cf. Mt 27, 26; Mc 15, 15; Io 19, 1.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==