Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

797 recollectiones quotidianae ticem capitis lucente, imagunculaa[?] aliqua vel effigie crucifixi in manibus haerente iacentem et gravissime gementem. a in ms. erronee: “inculcula” (verbum absens in vocabularis) O quam cogitatu horrendus ille agon est! cum vis ingens morbi animam e corpore exprimere conabitur, haec vero nimium renuet, tergiversabitur, reluctabitur, nolens Achatem suum12 relinquere, praesertim malorum, quae cum ipso patrarit, conscia. Quid tum verborum dices? quid precum fundes? quem Patronorum invocabis? quem amicorum Dei, vel tuorum tuum in auxilium ciesb? nihil te poterit iuvare, nisi recte factorum conscientia in meritis Christi fundata. b secundum contextum deberet potius esse: “ciebis” 2. Considera iam discessum animae: quae vitali calore a pedibus, manibus, capiteque recedente, ex sua sede, nimirum corde, cum gravi lucta discedens per oris ianuam egreditur13; deinde hinc ab Angelo Tutelari, inde a malo genio tentatore stipata tribunal ad Iudicis properat: ubi suis operibus cognitis illa secundum [ea?] vel caelestis gloriae, vel piacularium flammarum, vel aeternae damnationis accipiet sententiam. Vide igitur, quam tibi plurimi divorum sunt colendi atque inter hos praecipue Virgo Mater morientium fidusque tuae vitae comes angelus, ut horum suppetias tum experiaris, cum tibi ipse nullo poteris esse adiumento. [f.178r] 3. Considera, quemadmodum corpus tuum frigore, pallore foetoreque obductum, quamprimum ex eo discesserit anima, permanebit. Indurescent omnia membra, contrahentur et non parvum adstantibus horrorem incutient, adeo, ut qui cum vivo 12 Cf. supra, P. I, Dominica XVI Post Pentecosten, ASC, n. 132. 13 Cf. Pincherle Alberto, Anima: EI III, 362: Secondo le concezioni dei pri- mitive, “ha maggiore influenza la concezione dell’anima come respire, che lascia il corpo del morente attraverso la bocca: così nelle frequentissime pitture vascolari greche, dove l’anima è presentata in forma di farfalla, di mosca, o d’altro insetto alato uscente dalla bocca del morente”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==