Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

794 inspectio cordis Sed et modum mortis quis potest non ignorare? Num repentinus hic fur sit venturus? an praevisus? num diu, an noctu? num tibi lente, vel graviter; naturaliter, vel per tormenta, vel casu vita eripietur? Quamobrem nolis emendationem procrastinare; nolis ullam quovis momento occasionem merendi omittere; nolis tibi longae- vos polliceri dies, non ignarus illius caelestis Magistri parabolae: [f.177r] “Si autem dixerit malus servus a in corde suo: Moram facit Dominus meus venire; et caeperit percutere servos b c, manducet autem et bibat cum ebriosis: veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua ignorat: et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus, et stridor dentium”(Mt 24[, 48-51]). a add. “ille” (BSV) b”conservos” (BSV) c add. “suos” (BSV) 3. Die Martis, Mane De Christi Domini Captivitate, Accusatione, Percussione, Carcere, et Illusione 1. Revolve sedula mente, Christum Dominum, postquam intellexit iam adventare Iudam proditorem cum satellitibus sceleris sui administris, obviam illi, excitatis a somno discipulis, processisse: ut vero in conspectum ventum est, osculum a perfidissimo traditore, semper placidissimum pacis schema, tum vero fraudulentum nefariae proditionis indicium, accepisse4: et tandem pos[t] ternam turbae illius retrocessionem triplicemque in terram lapsum5 sui capiendi dedisse potestatem his verbis: “Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum” [Lc 22, 53]. Quo dicto leones illi efferi in mansuetissimum Agnum irruere6: pars crines evellere; pars brachia prehendere; alii vincire 4 Cf. Mt 26, 45-50; Mc 14, 42-45; Lc 22, 45-48. 5 Cf. Io 18, 4-6, ubi in v. 6 legitur: “Ut ergo dixit eis Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram”. Nullibi tamen in Evangelio legitur de hic asserta “terna terrocessione” et “triplici in terram lapsu.” 6 Intelligitur: “cohors ..., et tribunus, et ministry Iudaeorum” (Io 18, 12), in Iesum cum proverbiali afferitate et ferocitate leonum irruerunt.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==