792 inspectio cordis quibus unquam exagitandi forent. Quae cum acri mente tuisset complexus, graviori doloris stimulo pungebatur, quam solet pungi amicus infortunatissimum amici casum, vel parentes pignorum suorum malam sortem aut quascunque adversitates intuendo. Quod clare Isaias vaticinatus, “Vere”, inquit, “languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit” [Is 53, 4]. Ad extremum repraesentanda sibi omniummortalium, qui ante eum ipsiusque temporibus et post eum victuri fuerunt in orbe, scelera proposuit: pro quibus cum sese caelesti Patri ad patiendum et satisfaciendum obtulit, tum etiam tanta eorum contritionis vehementia motus est, ut sanguineum sudorem per omnes poros emiserit, ad usque terram defluentem1. [f.176v] 3. Attentissime considera tempus, locum, modum et alias circumstantias orationis Iesu. Nam sub spatium quietissimae noctis, in colle ab omnibus arbitris remoto, procidens in genua, vel forte totus inclinatus, si non prostratus orationem suam cum resignatione magna tribus fere horis continuavit. Elicies hic affectus gratitudinis, expendens quis ac pro quo oravit. Tum ingruentibus sive tentationum, sive aliarum turbationum, vel arduorum negotiorum procellis ad orationis anchoram confugere disces, conformem denique voluntatem tuam divinae voluntati semper habebis dicendo: “Non mea, sed tua voluntas fiat”2. 2. Die Lunae, Vesperi De Mortis Certitudine, Incerto Tempore, Loco, Modo 1. Considera, quemvis hominum, quoniam ex corruptibili materia creatus est, corrumpendum esse. Ideoque mortales appellamur, quod morti subditi simus, iuxta illud: “Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur” (2 Reg 14[, 14]). Hinc nullum tam potentem, aut divitem, aut iuris omnisque 1 Cf. Lc. 22, 44: “Et factus est sudor eius, sicut guttae sangunis decurrentis in terram”. 2 Cf. Mt 26, 39; Lc 22, 42.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==