791 ??? [f.176r] PARS V Recollectiones Quotidianae: – natutinae de passione domini – vespertinae de novissimis 1. Die Lunae, Mane De oratione Christi in horto 1. Expende, Christum Dominum a Coena illa novi Paschatis misteriis profundissimis plena, relicta sanctissima Genitrice cum discipulis universis, tribus dumtaxat eorum sumptis, in hortum Gethsemani egressum ad Patrem secreto in colle humiliter, genibus nempe flexis et toto prono corpore ferventerque preces fudisse. Ac primo omnes sibi cruciatus repraesentasse; quibus imaginaria mentis cogitatione apprehensis in eam prolapsus fuerit mutationem, ut incaeperit pavere, taedere, pallere, contristari. Quamvis enimdivinitas paternae voluntati conformis passionemquantocius appeteret; tamen humanitas sibi relicta perferre ea timebat, quae dirissima fore animi intuitu perspexerat. Itaque metu ac desiderio secum pugnantibus erupit tandem haec in verba Iesus: “Pater a, si possibile est, transeat a me calix iste” (Mt 26[, 39]). Sed cum illi angelus apparuisset confortans eum voluntatemque aeterni Genitoris declarasset (quanquam non ignota fuit Deo), maxima cum resignatione exclamavit: “Non sicut ego volo, sed sicut tu” (ibid.). a add. “mi” (BSV) 2. Cogita altera hora in expendendis omnium mortalium malis atque calamitatibus, tui Servatoris animum fuisse occupatum. Stitit enim sibi in perspicacissimo intellectus sui sensu universas universorumhominumafflictiones, angores, dolores, morbos, cru- ciatus, persecutiones, oppressiones omniaque genera calamitatum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==