Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

790 inspectio cordis Tibi, Domine, plagas meas ostendo, tibi verecundiam meam detego. Scio peccata mea multa et magna, pro quibus timeo: spero in misericordias tuas, quarum non est numerus. Respice ergo in me oculis misericordiae tuae, Domine Iesu Christe, Rex aeterne, Deus et homo, crucifixus propter hominem. Exaudi me sperantem in te: miserere mei pleni miseriis et peccatis, tu qui fontem miserationis numquam manare cessabis. Salve, salutaris victima, pro me et omni humano genera in patibulo Crucis oblata. Salve, nobilis et pretiose Sanguis, de vulneribus crucifixi Domini mei Iesu Christi profluens, et peccata totius mundi abluens. Recordare, Domine, creaturae tuae, quam tuo Sanguine redemisti. Paenitet me peccasse, cupio emendre quod feci. Aufer ergo a me, clementissime Pater, omnes iniquitates et peccata mea, ut, purifictus mente et corpore, digne degustare merear Sancta sanctorum. Et concede, ut haec sancta praelibatio Corporis et Sanguinis tui, quam ego indignus sumere intend, sit peccatorum meorum remissio, sit delictorum perfecta purgatio, sit turpium cogitationum effugatio, ac bonorum sensuum regeneratio, operumque tibi placentium salubris efficacia, animae quoque et corporis contra inimicorum meorum insidias firmissima tuition. Amen.] [ff.174r-v et 175r-v sunt vacua].

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==