789 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes Detestor iam omnia mea scelera, culpas, et negligentias, commissa et omissa, supra omnia mala. Amo te et aestimo super omnia Summum Bonum meum et amari ab omnibus, neque unquam offendi, ex toto corde percupio. Mergo omnia mea delicta in sanctissimis vulneribus tuis Iesu mi, sperans quod propter vulnera tua, sacratissimae Virginis et Matris dolores atque intercessionem et propter omnium caelitum merita, precesque, praesertim sanctorum Patronorum, et sanctarum Patronarum mearum, omnia mea delicta mihi dimissurus sis et gratiam verae perfectaeque emendationis, tum vitam immortalem concessurus. Deus, propitius esto mihi omnium maximo peccatori! Oratio Vocalis ante Sanctissimam Communionem ex Divino[s] Romano49. Ad mensam dulcissimi convivii tui, pie Domine Iesu Christe, ego peccator de propriis a meritis nihil praesumens, sed de tua confidens misericordia et bonitate, accedere vereor, et contremisco. a add. “meis” (MIR) Nam cor et corpus habeo multis criminibus maculatum, mentem et linguam non caute custoditam. Ergo, o pia Deitas b, [o tremenda maiestas, ego miser, inter angustias deprehensus, ad te fontem misericordiae recurro, ad te festino sanandus, sub tuam protectionem fugio; et, quem Iudicem sustinere nequeo, Salvatorem habere suspiro. b textus orationis in ms. hic interruptus: oratio, ob ignotam causam, in ms. non perduucityur ad finem 49 Cf. Missale Romanum (MIR), pp. 903-904, ubi haec “oratio vocalis” est indicate uti “Oratio S. Ambrosii” et est prima ex orationibus adhibenda uti “Prae- paratio ad Missam”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==