Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

788 inspectio cordis nentem passionis Magistri sui tempestatem ferrent, ut ea minime frangerentur, et debilitarentur in fide. Armavit eos tum Dux immortalis contra Hebraicae perfidiae atque persecutionis impetum armis fidei atque constantiae. Armavit amoris vi contra vim odii, armavit divino robore contra humanum robur et potentiam. Hanc similiter [f.173v] ob rem tibi cibum hunc spiritualem hodiernum, divinum inquam cibum, concessum datumque esse, ut fortior contra tentationum vim evadas: in amando ferventior, in patiendo constantior et in perseverando stabilior confortatiorque reddare. Ac profecto recte hodie cumApostolo dixeris: “Quis [...] mea separabit a charitate Deib” [Rom 8, 35], quis avellet ab amore suscepti a me sub panis velo veri Dei et hominis, hominum omnium Redemptoris? num paupertas? nuditas? egestas? num afflictio, persecutio, labores, dolores, languores? num tentatio, contumeliae, mundus, infernus; voluptas aliqua aut mortificatio; blandae cacodaemonis persuasiones vel hominum irae, acerba verba, aut quid simile? num denique ipsa, etsi truculentisima mors? Certus sum, quod me nihil separabit horum, nihil abstrahet, nihil seducet ab amore Iesu Christi in aeternum: quia haec universa ob amorem eundem tolerabo, sustinebo, perferam, complectar. a “nos” (BSV) b “Christi” (BSV) O utinam, (sic clamabo omni momento) utinam, mi Iesu amem te, ut, tu, me adamasti! utinam amore tui moriar, qui amore mei mori, cum esses immortalis, non fuisti dedignatus! Actus Contritionis Doleo, Domine Deus meus, de omnibus peccatis meis, culpis, et negligentiis toto vitae meae tempore, maxime vero ab elapsa generali animi expiatione, quoquo modo a me commissis. Doleo Domine Deus meus, non ob caelum amissum, non ob infernumpromeritum, non ex timore naturali, sed ex amore supernaturali: quia scilicet te Satorem, Salvatorem, Directoremque meum, quem infinite amaturus eram, infinitis iniquitatibus offendi.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==