Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

786 inspectio cordis Sicut enim cibus hic aliis Discipulorum ultima in Coena mirifice profuit, Iudae vero perditissimo minime conduxit, ita etiam nunc pluribus salutarem esse, multis e contra officere, credendum est. Cuius rei causa in ipsis accedentibus sacrum Dei convivium sine veste nuptiali, hoc est, recta intentione, pura conscientia, est. Quare, tu, illud summa animi submissione, puritate, devotione, amore ac desiderio accedas eritque tibi in refrigerium ac salutem sempiternam. Amen. Recollectio XIX Post Quamlibet Sanctissimam Communionem 1. Quantas gratiarum actiones persoluturus omnipotenti divinae Maiestati es pro [f.173r] refectione Spirituali, considera. Nam si angeli sancti, omnesque caelorum purissimi spiritus continuis laudibus immortale Numen celebrant et assiduis obsequiis venerantur, ideo fere, quod ipsius praesentia assiduo perfruantur, in quas, tu, divinas laudes hodie erupturusa es? quod optimo pientissimoque Parenti gratitudinis genus persoluturus? qui te, non solum sua praesentia recreavit, personaliter animam tuam visitans; sed etiam pabulo corporis sui suavissimo atque saluberrimo eandem refecit et in novas vires erexit. A in ms. evidenter erronee: “erepturus” Si te sacris codicibus immergas, reperies in his, Hebraeos, quo- ties aliquid insignis beneficii a Deo accepissent, toties triumphasse eumque in canticis benesonantibusque cymbalis, in tympano et choro, in chordis et organo, in voce tubae, tibiae et psalmi laudasse. Fecerunt id, cum ex Aegipto educti essent; fecerunt, cum oceani47 immensae undae ad suum fundum redeuntes Pharaonem, Aegiptium tyrannum toto suo cum exercitu involvissent et absorbuissent; fecerunt cum Sisarum profligassent48. Et semper denique 47 i.e. maris; sermo est hic de Mari Rubro (cf. Ex 13, 18; 15, 4). 48 Cf. Ex 15, 1-21; Iudic 5, 1-31.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==