Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

785 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum” [Mt 26, 26]. Ex quibus conice, verum et reale esse in sanctissima Eucharistia corpus Christi sub velo panis, non amplius panis existentis, qui pro nobis Cruci affixus mortuusque est: hoc inquam corpus, quod tot vulneribus affectum in cruce emortuum est; corpus vivum, non mortuum; et panem amplius in pane non esse, sed divina vi, sacerdotis iussu et verborum pronunciatione divinorum in verum vivumque corpus Christi transformatum. Atque hoc admirabile Sacramentum pro cibo spirituali animabus fidelium tribuendo, in pignus amoris perpetui Ecclesiae sponsae suae a Domino Iesu Christo relictum esse. 2. Perpende, quod, quamvis Servator noster non separatim accepto calice discipulis sanguinem propinaverit suum, recte faciat Ecclesia Parens, quae sub una specie fidelibus Communionem sac- ram concedit, atque distribuit. Vivum enim Christum Catholici manducamus. Atqui vivo in corpore ubi aliquando sanguis deesse potest? Item cogitabis homines ac praesertim eos, qui se ad hoc Sanctissimum Sacramentum suscipiendum diligentissime praeparant, quoties adeunt sacram mensam innumeris donis a Deo cumulari, gratias inauditas atque inexplicandas accipere, sanctificari, confortari, remissionem scelerum et appromissionem aeternae vitae reportare. 3. Diligenter considera a multis hoc Sanctissimum Sacramen tum sumi ad perditionem suarum animarum, iuxta illud Angeli[ci] Doctoris divi Thomae Aquinatis ab ipso Domino approbatum edictum: “Sumunt boni, sumunt mali, sorte tamen inaequali, vitae eta interitus”46. a “vel” (MIR) 46 Cf. Sequentia “Lauda Sion Salvatorem” in Sollemn. Corporis et Sanguuinis Christi: Missale Romanum (MIR), Lection. II, 916. Autor huius sequentie est s. Thomas de Aguino; Cf. Piolanti A., Lauda Sion: ECat VII, 956.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==