Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

783 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes actionum fragrantia divinos, humanosque animos recreet atque reficiat. a in ms. “illud”, pro quo – uti erroneo – hypothetice “illuc” substituitur 2. Alia tibi eundum esse via postquam Domini ope sanitatem animae recepisti, considera, ne iterum in latrones atrocissimos, mundum, carnem stygiumque satellitem, incidas. Nam si magno labore, ingenti conatu, summo studio homines loca illa evitant, in quibus aliquando temporalium bonorum iacturam tulerunt, multo diligentius omnium imperfectionum etsi minimarum minimae licet occasiones tibi fugiendae sunt, quae te ad amittendum caelestis gloriae thesaurum compellunt eoque spoliant; ne in hac parte prudentiores filii tenebrarum te filio lucis inveniantur44. Vites itaque superbiam, ne humilitate spolieris; vites vanae laudis ventos, ne in Scyllas periculosissimas45 multorum scelerum impellare; vites gulam, ne incidas in luxuriam; vites rixas, ne charitatem offendas; vites otium, ne pulvinar diaboli efficiaris; vites omnem dissolutionem, ne incurras damnationem. Peccasti antehac inobedientia, recupera nunc amissas coronas obedientia; fugasti et dissipasti spiritum multiloquio, recollige denuo illum silentio; excidisti per fastum e Dei gratia, rursus tibi cura illam restitui per demissionem; amisisti caelum otio, redime illud labore, devotione et virtutum exercitio; alium indue hominem, ut alium experiaris hominum Salvatorem: qui quanto tibi fuit ob peccata iratior, tanto ob poenitentiam fiet mitior, addictior amiciorque. 3. Ultimo Deo summae bonitatis reconciliatum te cogitans in amplexus illius rue. Admirare patientiam, qua tuam conversionem 44 Cf. Lc 16, 8. 45 “Scylla est scopulus [...], in mare prominens, et procul visentibus mulieris speciem repraesentans, navigantibus periculosissimus [...]” (SLL, s.v. Scylla). Hinc “Scylla” hic pro scopulo usurpatur. Cf. supra, P. I, Dominica XVIII Post Pentecosten, ASC, no. 136.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==