781 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes entiaque delictis assignantur, iuxta illud. “Peccata tua eleemosynis”, voluntariisque satisfactionibus, “redime” [Dan 4, 24]. Rex quoque David, postquam pro peccato suo Dominum deprecatus est, [f.171v] satisfactionem quandam insignem, nempe erudiendi iniustos iustitiam, promittens: “Docebo”, inquit, “ini- quos vias tuas et impii ad te convertentur” [Ps 50, 15]. et alibi: “Lavabo”, ait, “per singulas noctes lectum meum: lachrymis meis stratum meum rigabo” [Ps 6, 7]. Nimirum non potest ullo sceleri satisfactio dimitti, sive in hac, sive in altera vita: luendae, subeundae sunt peccatorum poenae. Quod si ita res se habeat, melius fuerit, ut tibi spontaneas satisfactiones assumas pro noxis tuis ac defectibus, quae Numini clementissimo gratissimae sunt futurae, quam alias non incertas ab obitu expectes; quarum nulla est cum rigidissimis etiam poenitentiae actibus comparatio. [3]. Iam te ad Summi Boni fontem accessurum expendito: ex quo, quiquid et quantumcunque voles, hausturus es: in quo omnia tua crimina demerges: omnes animae maculas expiabis; indeque purus, immunis sceleris, mundus, qualis olim a Baptismatis sacro lavacro prodieras, proditurus es, recessurusque. Apostolus enim hoc sacramentum Poenitentiae, Baptisma appellat43. Illum vero fontem adibis, de quo sacra siti accensus pientissimus Rex vates loquitur: “Quemadmodum desiderat cervus ad fontema aquarum: ita desiderat anima mea ad te Deus” [Ps 41, 2]. Et alio loci: “Sitivit in te anima mea” [Ps 62, 2], “quando veniam, et apparebob?” [Ps 41, 3]. a “fontes” (BSV) b add. “ante faciem Dei” (BSV) Ibis ergo ad hunc fontem desideratissimum: sed istud prius animae tuae inculca, ne in eo delectationem, sed salutem quaerat; 43 P. Papczyński in initio huius paragraphi loquitur de vertute purificandi a peccatis, quam Eucharistia habet. Propterea eam “Sacramentum Poeniten- tiae” nominat. Attamen in S. Scriptura non potui invenire locum ubi “Apostolus” (s. Paulus?) Eucharistiam “Baptisma appellat.”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==