780 inspectio cordis Recollectio XVI Praeparatio ad Sanctissimam Communionem 1. Omnium Superioribus recollectionibus expensorum hic recapitulationem facies et de quibusvis peccatis, culpis, negligentiis, imperfectionibus, toto vitae tuae et status religiosi tempore ac praesertim ab ultima generali confessione hucusque a te commissis, in particulari universalique dolebis. Dabisque operam, ut veram contritionem, quae ex amore Dei promanant, habeas: ut, videlicet, non ob metum poenarum infernalium, non ob caelestis gloriae amissionem, non ex alio humano naturalique motivo, sed ex puro omnipotentisa Dei, maximique Parentis amore te commissorum omissorumque poeniteat. a in ms., forse ob lapsum calamis, erronee: “omnipotentissi” Quod illum, qui summe bonus, quem summo amore prosecuturus eras, offenderis; illum, qui ipsa Bonitas est, inexhausta atque infinita; infinitis malis et sceleribus exulceraris: ab illo ad inimicum suum transiveris, qui te fere ex nihilo, ex limo terrae, tam praestantem, tam inter alias res creatus nobilem ac excellentem, condidit, qui sanguinis praeciosissimi lytro redemit, qui e perenni tartarei hostis carcere in aeternam libertatem vindicavit, qui [de] summis ignorantiae tenebris in lucem fidei, per quam salus vitaque immortalis in bonis et congruis fidei operibus acquiritur [eduxit? vocavit?] et ex Babylone meretricia, id est mundo, ad civitatem suam sacram Ierusalem, i.e. Religionem, potenti gratiae suae vi traxit hicque innumeris, inexplicandis, immensis beneficiis, non affecit, sed cumulavit. [2]. Considerabis tibi ita vere contrito omnia scelera, culpas imperfectionesque aDeodimittendas, et per sacrumPoenitentiae sac- ramentum delendas; quod si recte beneque dispositus sis, etiam indulgentiam poenarum omnium pro iis irrogandarum, concendendam. Poteris quoque tibi extraordinariam mortificationem assumere, uti preces, aut corporis afflictationes, opera charitatis, aliaque huiusmodi; quae ad tollendam poenam sufficiant, congru-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==