Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

779 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes ditorum, obedientum et sub sacrae legis regularumque disciplina non absque perseverantia viventium, immortalis gloria, beatitas in visione Dei Supremi Boni infatigabili collocata; et vita, morte fineque carens, finis est, iuxta illud: “Iustorum [...] animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum” etc. [Sap 3, 1]. a-a “quorum finis” (BSV) [3]. Diligenter expende: quos fructus mortificationum tuae religiosae vitae spatio percepisti; quam utilitatem anima tua ex creberrima sanctissimorum Sacramentorum frequentatione continuoque virtutum exercitio, consecuta est; quantum e tam frequen- tibus sacris lectionibus, collationibus, colloquiis, conversationibus commodum salutis retulerit: quomodo tot piis discursibus, tot sanctis inspirationibus admonitionibusque ad bonum excitata et tanquam [f.171r] calcaribus stimulata, in virtutum studio progressa est; quid tibi orationes, afflictiones corporis, consueta ieiunia, in Domo Dei mansio, emolumenti attulit. Hic quoque conscientiam tuam examina de consumpto tempore, quod fugit irrevocabile, ad aeternitatis metam in dies approximas, portum illius brevi a te conscendendum credito. At quibus mercibus sacris eum ingredieris oneratus? Si illas gemmas non habueris virtutum, quae in regionibus excelsis magni aestimantur, censeto te non admissum iri ad littus excelsarum regionum. Quod si id (superi avertant) contingeret, quo diverteres? In oceano mundi tua navis semper hiemare nequit, ripam illa quaerit petitque continuo: vel felicem ripam terrae promissionis, vel aeternae damnationis infelicem. Colloquium hoc ex dolore defectuum, peccatorum omniumque imperfectionum ac detestatione, constabit. Tum ex propositis sanctis, generosis, immutandis exercendarum heroicarum virtutum conficietur; quibus seriam vitae totius emendationem adi- cies.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==