Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

778 inspectio cordis 2. Expende, cui nam rei tuo hoc in statu religioso deditus addictusque hoc intervallo magis fueras: mortificationibusne, an commoditatibus? Ad quam rem magis perpensum gerebas animum: ad frangendam tuam voluntatem, an ad implendam? ad satisfaciendum aliorum, praecipue Superiorum, vel tuis desideriis? Si tuis magis adhaerebas, falsum fuisse spiritum tuum tibi persuadeto; sin illis, optime te gubernatum fuisse non dubitato approbatamque vocationem tuam intelligito. Cui ut respondeas, recentes divini amoris fovendi et exercendarum virtutum scintillas easque minus amplas, celeri conatu et desiderio in his proficiendi, atque ipso profectu, augeas et amplies. Senties, si tuo contemptui dederis operam, quam suavis sit Dominus. Experieris, si totum te mundo abstrahas, quam amarus sit mundus. Quid enim gustus sentiunt, quid saporis, qui carnalia desideria, qui saeculi voluptates, qui Babylonios latices, non gustant, sed hauriunt? Brevem dulcedinem in iis attingunt libantque, pro qua tamen immensam in aeternarum amaritudinum abissum coniecti, heu! aeternum genio suo indulsisse dolebunt! nec labem delebunt! Contra in cruce, tolerantia, mortificationibus, aerumnis, calamitatibus iniuriisque, ad Dei-Hominis imitationem toleratis, quantum suavitatis semper duraturae repositum est! in his nun- quam terminandorum gaudiorum abundantiam, delicias perennes, sanctam et sempiternam voluptatem, crucis ac tribulationum amatores, reperiunt, quanquam post duram luctam certamenque cum mundo, styge, suis malis concupiscentiis. Tibi utrumvis horum eligendi libera optio datur, quia liberum arbitrium, libera voluntas tibi est. Sed vide, quanam prudentia, quonam lucro et quaenam ex istis iam eligebas et electurus sis. Finis tibi omnium est spectandus: qui est duplicis generis mortalium duplex. Delicatorum, honoris cupidorum, sine lege vitam hanc praesentem ducentium aeternae mortis poena: iuxta illud: “aFinis eorum interitusa” [Phil 3, 19]. Iustorum, mortificationibus omnigenis deno della perfezione cristiana, sotto pena di tornare indietro e di compromettere la nostra salvezza eterna.”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==