Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

776 inspectio cordis 3. Expendito Prudentiae actus: a) Finem totius vitae, scilicet obsequium ac beneplacitum Dei caelestisque beatitudinis assecutionemmente inspicere et in omni actu ac quopiam [f.170r] negotio etiam virtutis finem intueri. b) De mediis ad finem consequendum per divinas leges consultare; lucem a Deo ad eius voluntatem quavis in actione cognoscendam, petere precationesque huius rei causa singulares instituere, necnon diligenti meditatione, consultatione consilioque aliorum omne opus praesertim magni momenti praevenire ac sibi ipsi diffidere. c) De his, quae in consultationem allata sunt, iudicare et inutilia ab utilibus, a bonis mala, potiora a minoribus, considerato statu vocationeque propria, tum virtutum gratiarumque mensura, secernere. d) Ea quae meliora sunt et fini ad quem tendimus congrua, prae- eligere. e) Voluntatem, et caeteras animi vires, ad ea, quae electione acceptata sunt, opere exequenda, efficaciter, per imperium inflectere. “Vir” enim “sapiens,” (teste Sapiente) “fortis est: et vir doctus, robustus et validus” [Prov 24, 5]. Quamobrem, non solum recte iudicat et eligit, sed etiam quod iudicavit et elegit bonum, ad effectum constanter perducit. f ) Et ultimus fere prudentiae actus est: prudentiam mundi pro imprudentia sapientia[m]que eiusdem pro stultitia, reputare et pedibus, ut aiunt, manibusque ad amorem Dei contendere, siquidem, iuxta memoratum Sapientem, “Vanitas vanitatum, [...] et omnia vanitas [Eccle 12, 8] stultitiaque est praeter amare Deum et illi soli servire41. Circa quae examen instituito et quidquid contra prudentiam deliquisti ac errasti, prudenter corrige, sin hi errores incorrigibiles sunt; imprudentiam tuam deplora et prudentius dehinc in via perfectionis procede. Ideo quippe lapsus permittuntur, ut cautius posthac gressus figantur. 41 Cf. Deut 6, 13. 11, 1.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==