Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

775 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes cautus Adamus[s] paruisset, aut dictis fallacibus aurem praebuisset. Ergo, cum te nepotem Adami agnoscas et quasi in Elisiis viretis40 religiosa in Domo verseris, cautiorem circumspectioremque tibi animum et in omnibus vigilantissimum scito necessarium esse. Ne a communi mortalium omnium inimico circumveniaris decipiarisque, qui se formas [?] transformat in omnes: ex Angelo Luciperic[s], Angelum se fingit lucis, sub boni specie malum offert, sub suavitate mellis amarissimum mel propinat et nullas non quaerit artes astusque ut nos irretiat.d c cf. supra, Recollectio V, no. 9 d in ms. erronee: “irretiet” Quare non immerito monet Apostolus: “Vigilate, quia adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret cui resistitee in fide” [1 Pet 5, 8-9] et prudentia. e add. “fortes” (BSV) [2]. Considera in duobus maxime prudentia tibi opus esse: in bonis faciendis et evitandis malis. Prudenter fit bonum, cum illud recta praecedit intentio; cum ab eo laus propria et commo- dum abest, cum ad illud exequendum aequa media curantur; cum invicta constantia et fortitudine inchoatur atque perficitur; cum inter duo bona melius eligitur; cum, qua fieri possunt perfectione maxima actiones peraguntur et in iis perficiendis, neque nobis, neque ulli alii ex improvidentia molestia infertur. Prudentia quoque mala subterfugiuntur, cum longo intervallo praeviduntur. Pprudentia denique tentationibus vel non praebemus aditum, vel ingressas et occupantes animum repente generoso spiritu et sapienti consilio excludimus, eiicimus, exterminamus, neque unquam, ut nobis praevaleant, nisi Deo pro meliore nostro bono vel humiliatione disponente permittenteque, patimur. 40 Elysii Campi – locus ubi animae beatorum habitant. Cf. Parandowski Jan, Mitologia, pp. 156-157: “W tej rozkosznej krainie życie upływa na biesiadach, przechadzkach i zabawach. Miejsce biesiad leży na tzw. Polu Elizejskim. Jest to prześliczna łąka, otoczona gęstym lasem przeróżnych drzew rzucających cień na biesiadników [...]. Dokoła sali biesiadnej stoją olbrzymie drzewa z naprzeźroczystego kryształu [...]”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==