774 inspectio cordis loquio, praesertim inter saecularium hominum turbas, qui, cum humanorum actuum intentionem explicare ignorent, ex minimis scandalum accipiunt ac patiuntur. Caeterum, quidquid huic virtuti contrarium potes deprehendere, vita moresque tuos et vitam ad normam modestissimorum Divorum et tui Instituti, compone. Hoc autem fiet facillime, cum Deum tibi ubique adesse praesentem attentius considerabis: uti enim immodestia ereptae divinae praesentiae testis est luculentissimus, ita modestia eiusdem obtentae et acquisitae manifestissimum fuerit indicium. Nam qua ratione in prospectu regis nullus aulicorum quidquam immodesti ait vel agit, ea ratione in praesentia Domini sui Dei immortalis quid immodestiae [f.169v] committat Religiosus? Recollectio XIV De Prudentia 1. Considera prudentiam a Sapientia aeterna Christo inquam Domino suis alumnis diligentissime his verbis fuisse inculcatam: “Estote [...] prudentes sicut serpentes” [Mt 10, 16]. Sed et ipsemet eam exercuit, cum a daemone tentatore, cum ab Hebraeis Pharisaicaque astutia circumveniretur. Ad hanc etiam excitata Salomon sapientiae portentum: “Inclina”, inquit, “cor tuum ad cognoscendam prudentiam” [Prov 2, 2]. a in ms. erronee: “excitant” At cui magis necessariam prudentiam esse putas, quam tibi, qui extra plateas mundi egressus, te intra s[a]epta religionis, veluti intra paradisum abdidisti, ubi tuae beatitudini, integritati, futuraeque gloriae antiquus semper serpens invidens, pansob ore continuo tibi adstat, ut te deprehendat, comprehendat, devoret ac deglutiat? b in ms. “pando”, quod videtur esse erroneum Si hac virtute prudentiae primi parentes nostri usi fuissent, puta futurum fortassis fuisse, ut non laberentur, neque enim tam Eva incircumspecta calidissimo colubro, quam huic infortunatissimae in-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==