773 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes rantibus, aut alicuius famam lacerantibus accommodare aurem: et pleraque alia sexcenta in auditu immodestiae vitia inveniuntur. d) Cubicula aliena nullo negotio propter meram curiositatem, maxime vero non habita facultate, quae gravissima imperfectio est et res multo obnoxia, frequentare, ingredi, revidere, deprae- dari; labores alienos sine fructu aedificationis inspicere, iudicare, damnare; libros absque necessitate aperire, circumquaque volvere, pingere, rumpere, maculare; et demum non cavere minimis ab actibus quae dissolutionem important et designant atque nostrae perfectioni finem, saluti interitum machinantur, immodesti animi vestigia sunt. Haec, tu, si in te deprehendis confundaris et considerans adoles- centulis tantum, vel praetextatis pueris (imo neque his) levitatem esse condonandam, gravitatem posthac modestiamque religiosam, tibi convenientissimam virtutem maiore studio colendi propositum firmissimum emittas. [3]. Considera beatissimam Virginem Mariam fuisse modestia insigni ipsumque Iesum perfectionis universae Magistrum adeo hac in virtute excelluisse, ut etiam in tormentis crudelissimis nullum immodestiae signum totaque vita sua ostenderet. Iam vero qualis esse debeas in aliorum conventu et consessu, docuit te tum, cum ad Canenses nuptias invitatus, modestiae in- signe exemplar spectatoribus convivis exhibuit, ubi minime Hymaeneia exultantis laetitia motus est. a in ms. erronee: “Himaenei”. Cf. SLL, s.v. “Hymenaeus”,-i – Deus nuptiarum. Hic metonymice pro ipsis nuptiis usurpatur. Haec, tu, itaque duo modestiae protothypab Mariam et Iesum, ut debes, imitaberis. Insuper perpendito, plurima vitiorum esse occulta, immodestiam omnibus patere; atque, cum haec neminem lateat, plerisque scandalumc affert gravissimum. b in ms. minus recte: “protothypa” c in ms. erronee: “scandulum” Denique disce ubi a te potissimum modestia servanda sit, hoc est, in quibus tui partibus: nempe in aspectu, motu, incessu, col-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==