Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

772 inspectio cordis Modestia veritati amicissima, immodestia nutrix est mendacii, quod quanto odio Deus hominesque prosequuntur, nemo nescit; cum propter totius orbis salutem mendacium divinis literis prohibeatur. Modestia sibimetipsi attendit, immodestia semper sese alienis immiscet et asserit malum pro bono, bonum pro malo tuetur: quod quantum nefas est! Modestia fraternam charitatem custodit, immodestia ut inquietissima lues omnia saepe conturbat, miscet et hoc quis approbet caelitum aut mortalium? Circa quae tu, advertas in te diligentissime et trutina sollerti mente agnoscesque, omnia se ita habere, prout testatur sapientum Sapientissimus. Denique modestiam complecti et exercere propones, immodestiae vitium nocentissimum perniciosissimumque vitare ac evellere. [2]. Expende modestiam esse vel custodem, vel nutricem virtutum, sive mavis dici moderatricem; et quae ei plura, praeter iam recensita vitia contraria reperiantur: a) Indisposita, potius incomposita corporis habitudo, ut brachiorum, aut alicuius partis corporis iactatio; tum loquendi modus clamorosus et acerbus atque levis. Ad hunc refer omnes sales indecentes, lepores, maledicta, murmurationes, mendacia, con- vitia, [f.169r] iurgia, contentiones, blasphemias, scurrilia, mordacia, inconditis iocis condita verba, calumnias, oblocutiones detractiones diffamationesque. In oculis vero modestiae repugnant, non solum evagatio et torvitas, sed etiam eidem adversatur, cum nimis deprimuntur et demittuntur et cum quadam continua lucta coercentur. b) Irreverentia personarum, debitus quibus honor exhibendus est, tam maioribus, quam aequalibus inferioribusque, modestiae inimica est. c) In auditu haec fere modestiamdestruunt: rumoribus se attentum praebere, aut eos seminare, sive hi saeculares et externi, sive domestici et interni sint, qui minus ad te pertinent summamque in spiritu generant distractionem, summum pariunt detrimentum; mundum redolentibus colloquiis, aut curiositatem aliquam spi-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==