771 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes ter illius Christus attigit [f.168v] et occupavit, aut alii Divorum conscenderunt. Ut tamen tanquam discipulus ab eo non seiungaris, optabis saltem ea a te velle exerceri humilitatis officia et actus, quos ipse Salvator exercuit; vel ad minimum eos admiraberis, extolles et te, si omnium Divorum humilitatem habeas, nunquam minimam etiam partem humilitatis Christi imitari vel aequare posse, intelliges. Ac denique petes, ut te ille humilem efficiat, qui solus id facere potest: qui, “Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles” [Lc 1, 52]. Recollectio XIII De Modestia 1. Expende, quod dicit Sapiens: “Sex sunt, quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius: Oculos sublimes, linguammendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, proferentem mendacia testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias” [Prov 6, 16]. Quae omnia sunt modestiae adversantia proveniuntque ex animi ac cordis dissolutione. Modestia quippe oculos frenat, immodestia dissolvit: quod David lapsus docet38. Modestia linguam continet, immodestia laxat: ex quo, quanta et quae mala oriuntur, is tibi demonstrat, qui linguas omnium pessimorum pessimas affirmat39. Modestia manus complicat, immodestia exagitat: quae dissolutae, quorum et quantorum scelerum causa fiunt, quotidiana te docet experientia. Modestia cordi dominatur illudque iuxta prudentiae regulas dirigit; immodestia effundit cor, unde quot imperfectionum origo patet, quivis sine oculis videt. Modestia gressibus leges praefigit, immodestia pedibus liberum passuma permittit: at quot mortalium pedes duxerunt ad Orcum quis enumeret? a in ms. erronee: “passim” 38 Cf. 2 Reg 11, 1-5. 39 Cf. Iac 3, 2-10.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==