Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

770 inspectio cordis da sint, inquirenti, responsum divinitus datum est: ab humili ea omnia retia et salutis discrimina superari posse37. Demum religiosum sine humilitate, quasi domum sine fundamento esse: illa vero praeditum instar optimae munitionis ac firmissima in petra fundati aedificii, existere, facillime tibi persua- surus es. Quod cum ita se habeat, dolendum est tibi per quam maxime, quod hanc praestantissimam virtutum, nondum tibi comparaveris et nunquam, aut certe rarissime, idque cum animi superbientis angore, exercueris. Atque num posthac eam quam primum comparare et assiduo exercere, tanta illius vi, praestantia, dignitateque, ac utilitate expensa, remissius contendes? 3. Proposita elicias humilitatis exercendae. Quae ut dictum est, in silentio servando, doctrinae ostentatione vitanda, viliori habitu gestando, vilioribus muniis obeundis, promptissima cuique subiectione exhibenda sita esse censetur. Atque etiam in hoc collocata, ut te inferno dignissimum ob tua scelera, non ore tantum, sed etiam rationibus, ostendas, maximis doloribus, molestiis angoribusque opprimendum censeas. Ea caveas agere, quibus alii commoventur; agas, quibus oblectantur, modo vitia non sint. Pro peccatoribus aliis dignum te iudices poena subeunda. Titulos sublimes, laudis voluptatem venerationemque, quantum fas est, fugias, nisi ita Deus disponat, ut haec, te non ambiente, tibi imponantur et exhibeantur, quae quidem etiam ex humilitate, ab invito sunt toleranda. Erit prorsus quoque humilitatis summae, si talibus dando operam, te humilem esse nescias et penitus diffidas ac quid sit humilitas, ignarum simules, vel potius agnoscas et fatearis. Nam, quamvis haec recensita adimpleveris, nunquam tamen, ad eam perfectionem et apicem humilitatis perventurus es, quem Magis- 37 Talis responsi divinitus s. Antonio Magno dati non potui invenire praecisam verificationem in Vita s. Antonii a s. Athanasio scripta. Humilitas est ibi enumerata inter alia media daemones fugandi: “Timent sane [daemones] illi ascetarum ieiunia, vigilias, orationes, mansuetudinem, tranquillitatem, [...] humilitatem, pauperum amorem [...]”: PG 26, col. 890 (§ 50).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==