769 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes nunquam revirescat31. Quod te doceat Maria e Solymis32 una, ex Aegipto altera33, quae virgineae thesauro amisso integritatis, sola humilitate ad sponsi immortalis amorem et gratiam pervenerunt doceat et memoratus Doctor, qui inter mortales humilitate recuperavit, quod elation amiserat34. Illud quoque attenta mente circumspice et trutina, quod: Deus superbis resistit, humilibus vero dat gratiam suam35. Quocirca ad humilitatem toto studio incumbendum tibi est, si gratias Dei amissas recipere, concessas et possessas retinere aliasque novas acquirere concupiscas. Solam demum humilitatem esse contemplare, quae nos ad cae- litum mansionem sublevat, ab importuna et noxia tristitiaea agitatione ac scrupulis periculosissimis, tentationibus gravissimis (dicente docenteque Florentino Flore divo Philippo Nerio) eliberat et emancipat36. a in ms. erronee: “tristritiae” Unde Antonio illi Magno technas laqueosque cacodaemonum ad bonorum mortalium capiendas animas tensos et mille alia pericula ob oculos habenti, atque cum tremore, a quo haec superan31 In margine uti “aliquis Doctorum” indicator “S. Aug[ustinus]”, sine tamen titulo “summi scripti” ex quo allegatio procedit. Cf. Augustinus, De Sancta Virginitate, § 50: “[...] subrepunt quodam modo ex humana fragilitate peccata [...]: a sacerdote autem quem habemus in coelis, si pia humilitate perimantur, tota facilitate purgantur”: Opera omnia, Parisiis 1842, 329. 32 Evidenter sic nominatur soror Lazari, Maria e Betania, quia erat pagus vicinus Ierosolymae. Ista Maria in liturgia Latina identificatur cum Maria Magdalena, de qua Dominus eiecit septem daemonia et cum muliere anomyma Peccatrice (cf. Lc 7, 37). 33 S. Maria Aegyptiaca, ca 430, “a dodici anni era fuggita dalla casa paterna per condurre a suo agio ad Alessandria la vita di peccato [...]. Per diciasette anni visse in questo stato. [...] “ A Gerusalelemme “avendo vista un’imagine della Theotòkos, ella si mise in ginocchio e la supplicò, toccata da una grazia di conversione, di liberaria [...], di indicarle la via della penitenza che ormai avrebbe dovuto sequire [...]”. Ita sec Sauget Joseph-Marie, Maria Egiziaca, santa, in: BS VIII, col. 981ss. 34 Cf. Augustinus, Confessiones, Ratisbonae 1926, pp. 167-171 (Lib. IV, cap. 16); pp. 316-317 (Lib. VII, cap. 18). 35 Cf. Iac 4, 6; 1 Pet 5, 5. 36 Cf. Gasbarri Carlo, Filippo Neri nella testimonianza dei contemporanei, Roma 1974, pp. 24-71 (ca. II-III).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==