768 inspectio cordis miniosissima mors et reliqua innumera, nonned summae humilitatis apertissima clarissimaque doctrina, utpote practica, fuit? d in ms. erronee: “non nae” Mater vero sua pudicissima et humillima indignamsematernitate caelesti iudicat et proclamat. Elisabethae[s] a se visitatae famulatur. Tanquam impura permittit se, immo petit, purificari. Filiumdilectissimum ad mortem sequitur; sustinet dolores plane lethales ut patiens, sed opprobria contumeliasque inauditas, ut humilis; commendari se discipulo et mulierem appellari semper virgo (quan- quam hoc inviolatae ipsius virginitati minime derogat) gaudet. Quae maximam humilitatem ac plane divinam declarant; sine qua, nec virginitas ipsius, audente asserere mellifluo Bernardo, Deo placuisset30. Sanctorum autem vix numerandorum quis demissionem verbis explicet atque mente comprehendat? Quorum plerique regalibus sceptris abiectis, nobilissimis ceris, amicis, consanguineis, opibus et fama nominis celebratissimis ac toto denique spreto mundo, arduam crucis ac ignominiosam (ut filii saeculi rentur) humilitatis viam Magistro Humilitatis insistentes, ingressi sunt in pal[a]estraque demissionis usque ad ultimum vitae praesentis momentum sese exercuerunt. Quae, tu, expendens, num audebis elevari? num elatarum cogitationum inani vento inflari? num tales humilitatis auctores, et amatores imitari [f.168r] negliges, quorum gloriae immortalis consequendae et possidendae, utique te desiderio sentis inardescere? 2. Expende, alicubi aliquem Doctorum summum scriptum reliquisse virginitatis damnum sola humilitate resarciri et iacturam castimoniae demissione compensari, licet illius violatus flos 30 Cf. Bernardus, De Laudibus Virginis Matris (Super “Missus est” Homiliae), hom. I § 5: PL 183, col. 59 (n. 735): “Potest, inquam, placer humilitas, quae virginitatem deplorat amissam; sine humilitate autem (audio dicere) nec virginitas Ma- riae placuisset. ‘Super quem’, inquit, ‘requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum’ (Is 26, 2)”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==