767 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes tumorem et inflatae mentis arbitrium subiicere te neglexisti vel recusasti et calcari multo tuo commodo noluisti. Nunc te meriti amissi piget et elata cogitatio torquet conscientiam. Age igitur, si has in rupes altissimas Scyllasque periculosissimas29 hactenus incautus impegisti, cautius postmodum incede et humiliter repere proponas, ut cum humilitatis Magistro Iesu excelsa aliquando possideas, sapientior factus cum Davide occinente: “Antequamb humiliarer ego deliqui” [Ps 118, 67]. b “Priusquam” (BSV) Recollectio XII De Eadem Virtute 1. Considera omnium humilium Divorum exempla, ac praecipuec humillimae Virginis Mariae Verbique ex ea incarnati, quae te et ad hanc virtutem excitent, et hactenus ipsius contemptorem confundant. c in ms. erronee: “praecipuae” Primo igitur contemplatione profunda apprehende, Dei Filium, ut te simul verbo, simul exemplo humilitatem instrueret, e sinu amplissimaque regia aeterni Patris in unius mortalis virgunculae uterum (quae tamen caelum esse Dei Filio visa est) delapsum esse et in ipso hoc virginali utero hanc sanctiorem Sapientiam in demissa mente et contemptu vanae huius mundi sapientum doctrinae consistentem docere incepisse. Cuius totius doctrinae hoc brevissimum compendium est: “Dis- cite a me, quia mitis sum, et humilis corde” [Mt 11, 29]. Partus vero illius in stabulo, fuga in Aegiptum, tentatio in solitudine, persecutio Hebraeorum, lotio pedum in caenaculo, tristitia in horto, vincula, alapae, carcer, verbera, irrisio apud Herodem, coronatio apud Pilatum, baiulatio crucis probrosissima, infamissima et igno29 Cf. supra, P. I, Dominica XVIII Posr Pentecosten, ASC, no. n. 136.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==