766 inspectio cordis Superbiae filiae sunt: vana gloria, turpis et inhonesta ambitio, honoris proprii amor, scientiae vanus, inutilis et inordinatus appetitus, cupere aliis esse eruditiorem, maiori dignitate exornatum, acceptiorem, magis illis coli, reputari; aliorum consiliis stabilibus et saluberrimis non acquiescere, sententiis probabilioribus refragari, probabiles spernere iisque cum pertinacia invicta contradicere et repugnare non mediocris superbiae signum evidentissimum est. Huc pertinere scito: iactare suam doctrinam, sciolum se ostentare; leporea, iocis, salibus, alios explodere, vel se ipsum commendare. a in ms. “leporem”, quod nobis videtur haud cum contextu convenire O superbe mi homo, o erudite! o docte! esto Platonis Tulliique28 aemulus; esto sublimis, subtilisque theologus; esto omnibus scientiis ac facultatibus artium instructissimus, num ideo iam pulvis, cinis, et ante hunc faetor, horror, lutum, esse desines? “Pulvis es”, (monet te tuus Conditor) “et in pulverem reverteris” [Gen 3, 19]. 3. Considerabis, quoties oblatam exercendae humilitatis occasionem amisisti, quoties et quanta vi, cum posses cum honore et submissione tacuisse, nulla urgente necessitate, aliorum opiniones oppugnasti, tuam vero promovisti, ut aliquis haberere. Neque inutile erit, si Domini tui hoc in orbe conversantis, expensos a te aliquando contemptus in mentem revoces, aut quan- tum inde profectum vel defectum habeas in humilitate, recolas. Insuper quoties humilia exercitia, labores, functiones ex tui animi elatione, reiecisti, [f.167v] quae si amplexus fuisses, non exiguum tibi meritum comparasses. Ah! quid tecum tunc agebatur, cum se se tibi humiliandi animi occasio obiiceret! propter vanum superbiam, Alterum foris per typum elationis. Superbia enim intus est, iactantia foris. Superbia alia est, qua in sui consideratione animus intumescit, alia qua in sui comparatione caeteros despicit.” 28 Hoc nomine indicator Tullius Cicero, eloquentiae Latinae princeps.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==