765 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes enim (docente ex sensu et revelatione divae Theresiae aliquo Doctorum) nihil aliud est, quam veritas26. Nam, sive nos ex abiectione vermes censemus, id verissimum est; sive dignos omni poena, afflictione, cruce, pressuraque iudicamus, neque hoc a rei veritate discrepat: quippe, qui semel et simul in communi omnium Parente Deum offendimus, atque nostris maioribus sceleribus eundem laedimus, digni omnibus tormentis, aerumnis, cruciatibus, sumus. In his si animam tuam exercitatam fuisse et esse advertis, summae a te gratiae summo Bono referendae sunt aut saltem agendae. Sin secus tecum factum esse invenis, summopere dolendum tibi est, quod humillimum Servatorem tuum in sancta humilitatis virtute non contigerit tibi licueritque imitari. Nunc vero ab hac virtute, tanquam omnium aliarum virtutum fundamento, aedificium tuae perfectionis inchoare statue, ne in aere aedificans vel minimo superbiae, aut vanae gloriae flatu, deturberis, corruas, intereas. [2]. Ut albo nigrum oppositum magis elucescat, in superbia expendenda mentem tuam defiges. Quomodo alta tuus animus iam in sacra Religione existentis appeteret, multo magis, cum in Babyloniis compitis, hoc est mundo, vagarere. Ubi quantum tumebas! quantum inflatus eras! qua arrogantia omnibus semper prae- poni, nulli supponi, semper singulariter coli, nunquam despici, cupiebas. Modo vero, cum sis Religioni mancipatus, cogita, quos contemptus tulisti, si non potius ob ea, quae honori, reputationi authoritatique tuae adversabantur movebaris, stomachatus es. Quod si nullam tui demittendi deprimendique occasionem nactus sis, expende, quis et qualis fuisses, si in eam incidisses. Ad haec contemplare iuxta Hugonis sententiam: superbiam esse elationem vitiosam, quae inferiores despiciens, Superioribus aequalibusque praeponi satagit et desiderat.27 Tam vero illa occulta est, ut aliquando minime advertas te illius vitio laborare. 26 Teresa a Iesu, Castellum Animae sive Septem Mansiones, Mansio VI, cap. X: Opera, II/2, p. 285: “Deus summa sit veritas; humilitatis autem sit in veritate ambulare”. 27 Cf. Hugo de S. Victore, De duplici superbia (titl CXXVII), in: Opera omnia, III, Rothomagi 1648, pp. 138-139: “Duo sunt genera elationis. Alterum intus per
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==