Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

763 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes Quis divinare potest, num et tibi gratiae illae ultimae, quae carinam tuam, animam inquam, quasi placidissimi zephyri, ad portum felicissimae aeternitatis appulsurae sunt, ni velum ruptum charitatis oppido resarcias, non subtrahentur? 3. Non errabis, si consideraveris illum, qui charitate praeditus non est, nulla virtute praeditum esse. Inanis est doctrina et infructuosa, quam charitas non dispensat. Falsa et inutilis obedientia, quae non ex charitate suscipitur et perficitur. Vana et fraudulenta humilitas, cui odium annexum est. Futilis et inflata castitas, quae comite et tutore amore sancto caret. Scelesta et nefaria paupertas, quae non ex amore colitur. Vitiosa mansuetudo, quae amore non generatur. Rigida omnis perfectio, virtus, actio, quam amor non calefacit. Ad haec impossibile esse aliquid heroici operis per nos posse confici sine charitate expendes. Indeque evenire considerabis, quod multi manum ab aratro amoveant, in media perfectionis via deficiant, turpiter a laboribus piis discedant, quia illis charitas non adest, non eos excitat, non fovet, non roborat. Non dubito asserere, nec Servatorem nostrum optimum, maximum opus salutis humanae perfecturum fuisse, sine charitate. Imo sic se res habet: quod enim ex charitatis motu maximo suscepit, id qua ratione absque eadem virtute perficere potuisset? quidquid ille pro nostra vita fecit, sustinuit, tolleravit, istud totum charitati adscribendum est, quae istud sola operata est. O excellentissimam virtutum principem, et perfectionis magistram, charitatem! Tu, o sancta charitas, calor aeterne, flamma salutaris, sustentatrix animarum, pacis mater, populorum animorumque vinculum, spiritus nostri cum Deo unitrix. un intemediario, gli fece chiedere la riconciliazione, ma il prete riguitò. Quando questi fu condotto al supplizio, Niceforo si recò lui stesso a gettarsi ai piedi di colui che doveva essere martirizatto, ma Sapricio fu ancora una volta irremovibile, rifuitandosi di applicare il precetto del perdono dei nemici. La punizione non doveva farsi attendere, prendendo una piega più che vergognosa per lui. Sapricio, infatti, private dell’aiuto di Dio, non ebbe il coraggio di affrontare il supplizio fonale e supplicò i carnefici di lasciarlo libero con la promessa che avrebbe sacrificato agli dei. Niceforo che assisteva alla scena si presentò lui stesso ai carnefici confessando la sua fede in Cristo e mori decapitato.”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==