762 inspectio cordis inquit, “[...] deponeb ibi munus tuum [...], et vadec reconciliared fratri tuo” [Mt 5, 24]. a-a “Si ergo offers munus tuum” (BSV) b “relinque” (BSV) c add “prius” (BSV) d “reconciliari” (BSV) O quam hoc iustissime rectissimeque Servator praecipit! Qui enim non habet amorem proximi indignus est amore Dei, ex quo provenit, ut Deus nobis reconcilietur, bene faciat, misericors sit. Igitur quidquid contra hanc praestantissimam, praeclarissimamque virtutem mali egisti, quidquid noxae vel levissimae patrasti, quam primum expiato. Et pro certo teneas neminem posse invenire viam ad caelestem regionem et haereditatem, quem non ducat comiteturque charitas: quia via illa portaque sidereae mansionis a Charitate nempe Christo inventa apertaque est. 2. Quae incommoda adferat violata Charitas, quibus bonis nos spoliet, serio expende. Horrendum illud exemplum de Sappricio Sacerdote rem te doceat. Qui cum nollet reconciliari Subdiacono Nicephoro et palmam Martyrii, ad quam plurimi tanto labore studioque arripiendam mortalium contendunt, e manibus dimisit et in idolomaniam consensit, lapsus est, Servatorem abnegavit. Eheu! ipso in portu naufragium fecit! quia velum, quo sua navis, id est anima, vehebatur ac propellebatur, charitatis rupit! funem amisit, quo cymbam littori erat alligaturus! Subtraxit ei Dominus donum gratiamque in tormentis perseverandi, nam propter Dominum servo, propter Parentem Fratri ignoscendi exuerat affectum et quidem Fratri tam pio atque humillimo veniam negavit offensamque insimulatam renuit condonavisse, qui illum suppliciter cum multa lachrymarum vi [f.166v] deprecatus est23. 23 Cf. Sauet, Joseph-Marie, art. Niceforo, santo, martire di Antiochia BS IX, co. 870-871: “È proprio ad Antiochia, infatti, che si svolge, [...] l’episodio narrato dalla passio. Nicefore aveva un amico, ill prette Sapricio, che, per malvagità del demonio, mutò in odio la sua amicizia per lui. Al sopraggiungere della persecuzione, Sapricio fu arrestato e sottoposto a tormenti. Una prima volta Niceforo, attraverso
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==