Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

761 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes Quae omnia multaque alia charitati repugnantia, quae tuae menti divinus Spiritus obiciet, expendens plenissime pro deprehensis in te dolebis, satisfactionem [f.166r] propones et sanctae charitatis exercitia renovare constitues. In colloquio summo cum amore iuxta dictamen mentis, Deo perfrueris et cordis affectibus in amoris impetum fraena laxabis utriusque charitatis actum eliciens. Recollectio X De Eadem Virtute 1. Expende illa divi Pauli verba:”Si linguis hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non habeam [...], nihil sum”, [1 Cor 13, 1-2] quibus doceris: hominem sine charitate, religiosum sine amore, esse umbram sine sole, corpus sine anima; imo nihil. Quod anima in corpore, hoc charitas in Ecclesia, Religionibus Domibusque religiosorum est. Recte vero quidam in huius commendationem virtutis dixit: “Tolle solem de mundo, et omnia sustulisti: tolle charitatem ab homine, et nihil reliquisti”22. Anima, lux, vita Religionum et cuiusvis coetus mortalium charitas est ac proinde, qui charitatem violat, vitam violare, lucem extinguere, animam exanimare videtur. Hinc fieri, quod, in uno membro caesa charitate, totum simul corpus offendatur. Sicut videre est in humano corpore, cuius, si unicum digitum, ferro venenato sauciatum fuerit, per totam manum virus paulatim serpens universum corpus occupabit omnesque artus unius membri vulnus sentient. Per charitatem unum corpus Religionis, e singulis religiosis personis, tanquam membris, constituitur, hoc est, Superiores, Aequales Inferioresve. Contrarium autem charitati est odium: odium omni veneno magis venenosum, omni pestilentia magis pestilentum. De quo vitando severe nos Christus admonens. “aCum accedisa ad altare,” 22 Ignotus est nobis is, qui hoc modo charitatem commendavit, ideo non potui verificare verba hic allegata. Cf. NV, cap. II, §4: “Cogitet quisque animam esse Instituti sui charitatem, a qua quantum recederet, tantum a vita.”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==