Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

760 inspectio cordis nus, et levissimas imperfectiones earumque occasiones devitare, auferre, abscindere nolle. Quae omnia amori divino adversantur maxime et infinitam Bonitatem infinite offendunt. Circa charitatem proximi haec tibi consideranda sunt: num ira, murmuratio, indignatio, invidia, odium, suspicio, irreverentia, inclementia, immiseratio, diffidentia, perfidia, detractio, diffamatio ac praesertim mortuorum tibi non sunt dominatae? cum accusasti inique, cum inquiete tolerasti, cum turpiter traduxisti, stomachatus es impatienter, bonum gratulatus non es, felicitate non gaudebas, necessitati non aderas, miseriam non sublevabas, honorare contempsisti vel neglexisti, defectus non tolerasti aut pro iis Deum non exorasti;: dona fortunae, Dei talenta, vel invidisti, vel carpsisti, detraxisti et oblatrasti famae, non tantum personarum, sed etiam earum operum indigne; verbum non servasti, in communi non laborasti atque gravi periculo salutis, quoquo modo, etiam per extrema media non liberasti. 3. Considera charitati adversum esse iniustam iniusti maeroris causam praebere, exempli causa: Superiores, aequales, aut minores quacunque invalida ratione affligere; totum corpus Religionis, Provinciae aut Domus, in qua degis, turbare et in aliquam tui causa sol[l]icitudinem conicere;: aut minus religiosa exemplarique vita ac moribus aliorum oculos offendere animosque et praestantissimum praeciosissimumque divinissimae virtutis vinculum violare, ne dicam rumpere. Tum si tumultuum aliquorum origo, auctor, causa fuisti? si pacem et quietem internam, hoc est domesticam, vel externam, hoc est inter saeculares aut alterius status homines interrupisti; si actiones tuas omnium contentis animis, quantum in te gratiae atque industriae ad hoc situm fuit, non obivisti et damna communia tua pro tuis viribus dexteritateque non avertisti; Religionem ac Domum ubi existis iuxta talentorum a Deo vel natura acceptorum quantitatem qualitatemve ac primo Ecclesiam Domini non exornasti, promovisti, adiuvisti, cum iuste posses et deberes; vel si alios easdem promoventes etc. aut impedivisti, aut non eis opitulatus es.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==