759 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes Religionesque in uno Spiritu et amore unius Numinis coalescentes vivunt unicissime. Illa virtus a te expendenda, quae tumultus tollit, bella fugat, pacem generat, leges amat, proximum diligit, hostem complectitur, omnibus bene vult, omnibus bene facit. In hac igitur qualiter te, quanto studio, constantia, perseverantia, virtute exercueris, meditare et eius opera apud te inquire, e manibus tuis exige: quae sunt: Deum supra omnia amare; peccatum et imperfectionum quamlibet supra universa mala vitare; proximo, cum possis succurrere; in communem utilitatem operari; vocationi respondere; semper perfectius vivere contendere; neminem cogitatione, verbo, actu, suspicione, malo exemplo, laedendi, [f.165v] invertendi, inficiendi, ad perditionem ducendi, habere animum: bonos iustosque amare; pro labentibus et malis Deum exorare; aegros invisere, ineruditos erudire, perversos corrigere, consiliis egentibus et humana ope destitutis subvenire, captivos liberare, incarceratos adire, solari afflictos, comprimere nimium et improbe laetos; aliis facere, quod nobis fieri volumus, quod vero ipsi abominamur et vitamus, aliis non exoptare, nec imponere. Quae multae charitatis excellentissimae actiones, quam rarum te habuerunt sectatorem, operatorem! 2. Expende charitatis, quae versatur, circa Deum, defectus, ut sunt: tepide in via perfectionis, quam amore Dei ingressus es, pro gredi; honorem illius non propagare; Religionem minuere; minorem per fectionem ex negligentia aut animi pusillanimitate, maiori relicta, amplecti; liberum aditum cordis, mansionem, dominium, obstaculis certis optimo supremoque Numini praecludere; in mundum aspirare iterum vel eum laudare, aut illo sola etiam cogitatione oblectari;: peccatum quodcunque, seu gravius, seu mi-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==