757 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes Quamobrem turpe et abominandum esset, si nunc ea aut sane viliora iisdem appeteres quae generoso et plus quam heroico animo ob amorem ipsius Numinis, non alicuius amici, contempsisti et abiecisti. Ergo nunc a [te] exige rationem affectus primo tui, utrum hunc, etiam rebus tibi ad usum concessis non implicaveris. Secundo, desiderii: si non desiderasti ea, quae alter Superiorum nutu tenuit; vel cum aliqua deiectione, non dicam murmuratione aut dolore, res amissas, vel tibi acceptas dimisisti. Tertio, voluntatis: an tibi animus erat, illa, quae contra paupertatem in Constitutionibus, aut iure ecclesiastico specificata declarataque sunt acquirendi et habendi, aut alios cum posses et tenereris, amore pauperrimi pro te facti Christi, concipies et omnem abs te habendi cupiditatem ablegabis. 2. Considerabis ea, quae ad munditiem in paupertate conservandam spectant: utrum nimirum cubiculum, habitum aliaque mundissima tenueris, memor illius Divi effati: paupertas mihi semper placuit, sed munda21. Tum, si cibos exquisitos et aliis non communes, nulla necessitatis causa, sed gulae tantum inflammandae ratione tibi curari voluisti, aut communes non suaviter et cum quodam fastidio sumpsisti. Denique si libellos, quamvis pios mera ex curiositate tibi multiplicari intendisti iisque cubiculum implesti atque non semper, perfectius et altius ad sublimem paupertatis [f.165r] gradum ascendere conatus es. Hac facta recollectione dolebis te perstitisse in aliquo horum defectuum constituesque seriam abhinc colere Paupertatem. 3. In eadem virtute expendenda persiste, quam magni eam exemplo Christi Patres sancti fecere, partim ex eo, quod nullis ter21 Nescitur a quo Divo hoc effatum provenit, nec ubi invenitur. Notum est tamen nobis quod S. Iosephus Calasantiuus in suis Constitti onibus praescribit, ut in vestibus Piaristram “simul cum paupertate eniteat mundidia,” “ut vestium paupertatem mundidia decorare curent” (Const. S.P., Part II, cap. VI, nn I.V.) Cf. NV, cap. IV, n. 4, ubi de vestibus Marianorum: “in quibus mundities summa procuretur. Sordida enim Paupertas nemini placer queat.”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==