756 inspectio cordis evocatum esse, utpote, qui inde summam pacem nanciscaris, quietem et laetitiam. Nosti e contra, qualiter multorum thesaurorum possessores torqueantur, quos vel summo labore coacervant, coacervatos ingenti cura, timore, vigilantia custodiunt, custoditos si amiserint, summopere cruciantur et quandoque manus sibi idcirco inferunt. Quid? quod una cum opibus Deum SummumBonum possidere nequeant. Namnemo potest servire Deo, et mammonae17: et nemo venire post Iesum, apprehendereque Iesum, nisi vadat et vendat omnia18. Insuper divitibus dificillimum ad vitam immortalem ingressum patere vel sola Veritas verissime testata inquit: “Facilius est ingredib camelum per foramen acusc, quam divitem in dcaelumd”. Contra eadem loquitur, pauperes haeredes esse immortalium opum ostendens: “Beati pauperes Spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum”. b om. “ingredi” (BSV) c add. “transire” (BSV) d-d “intrare in regnum caelorum” (BSV) 1 Pater, et Ave. Recollectio VIII De Eadem Virtute 1. Considerabis a te strictamDeo referendam rationemomnium virtutum ac praesertim paupertatis. Hanc enim ille magis prae reliquis dilexit, hanc in Evangelicis suis maxime commendavit consiliis et praeceptis: cum sine pera et baculo Apostolos incedere iussit19, illosque, qui post se venire vellent, saeculo, amicis, divitiis et omnibus nuntium [re]mittere voluit20. Quam, tu, doctrinam et persuasionem Servatoris secutus, exinanivisti te propter eum, saeculum saeculique bona et saeculares parentes abnegans, deserens, fugiens. 17 Cf. Mt 6, 24. 18 Cf. Mt 19, 21. 19 Cf. Mt 10, 10: Lc 9, 3, ubi tamen loco “baculus” legitur “virga”. 20 Cf. Mt 19, 21; Lc 14, 26. 33.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==