755 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes Quemadmodum enim pluribus quibusdam magna et multa licite habere minime nocet, ita e converso tibi plurimum obfuerit, etiam vel minima affectuose appetere vel retinere. Multis est decorum multa possederea; tibi religioso paupertatis voto obstricto etiam necessariarum rerum, etiam vestis, qua induere, appetitus refrenandus et reprehendendus est. a in ms. ob inadvertentiam erronee: “possedisti” Iam vero illa, quae clarissime vides te contra paupertatem possidere, cogita nihil aliud esse, quam colubros, citissimum tibi, tuae Religioni, exitium allaturos ideoque illa extemplo abs te abice et e tuo cubiculo elimina, ne illis pretiosissima paupertatis evangelicae gemma vilis fiat et nitidissimus eius candor obfuscetur. 2. Expende, ad aliquamne rem singularem affectum habuisti eamque nonnisi cum quapiam tristitia et animi turbatione relinquere aut amittere potueris? quod utique gravius ac peius est, quam totum mundum cum resignatione tenere. Examina etiam te, num alteri Paupertatis violandae aut flocci aestimandae, causa fueris, ei aliquid contra illam, ut teneret permittendo, aut procurando, ut permitteretur et vel levissimas res sacrae paupertati dissonas in Religionem aut domum inferendo; tum si aliqua coram Superiore tuo occultaveris, quae licite sane tenere possis eaque quae tibi ab aliis fuerint oblata, non dederis in communem usum, seu, ut iis ipsemet potuisses uti, vehementer cum molestiaque et acerbitate Superioris, institeris. Certe cogita, quod, cum nudus egressus es de terra, nudum etiam in terram te regressurum. Nudus pro te Christus, relicto caelo, in stabulo natus est, ut tu eum hac in nuditate imitareris nihilque habendo omnia haberes, iuxta illud: “Monachus, sive religiosus nudus, totius mundi Dominus”16. 3. Gratulari tibi debes quam maxime, te a Deo ad felicissimum paupertatis statum et votum [f.164v] eiusdem praestantissimum 16 Cf. supra, P. II, In Festa Omnium Sanctorum Solennitate, ASC, no. 89.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==