Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

754 inspectio cordis incontinentibus comparatus est. “Quantum” quisque “dse glorificaveritd, et in deliciis fuit (ait Apocalypticus vates) tantum date illi [f.164r] tormentum, et luctum” [Apoc 18, 7]. c in ms. inutiliter irrepsit hic verbum “voluntate” d-d “glorificavit se” (BSV) Quod religiosus ille imitator Christi explicans copiosius: “Quid aliud,” inquit, “eille ignise infernalisf devorabit, nisi peccata tua? (ac praesetim carnalia). Quanto amplius tibi ipsi nunc parcis, et carnem sequeris; tanto durius postea lues, et maioremmateriam comburendi reservas.” Atque idem infra: “Ibi,” ait, scilicet in inferno, “luxuriosi et voluptatum amatores ardenti pice, et faetido sulphure exurenturg: et sicut furiosi canes prae dolore iniuriosih ululabunt15. e-e “ignis ille” (ICK) f om. “infernalis” (ICK) g “perfundentur” (ICK) h “invidiosi” (ICK) Ergo has poenas, hos cruciatus expendens, cave tibi totis viribus ab impuritate, qua nihil citius tormentis infernalibus punitur, nihil citius condemnatur. Neque cogita, te a Deo, vel ope Beatae Virginis, vel alicuius Divi tutelaris patrocinio post mortem inferni ad poenas carni insolentissimae designatas non detrusum iri, nisi te ipsum praeservaveris ab iis, vitando viam Stygiam, pro praeteritis satisfaciendo et futura fugiendo. 1 Pater, et Ave. Recollectio VII De Virtute Paupertatis 1. Circa hanc virtutem diligentissima tibi meditatio instituenda est. Sicut enim cupiditas et amor habendi occultissimus est, ita cum maxima attentione inquirendus, explorandus fugandusque. Hinc ex te indaga, utrum alicui, etiam licite possessarum rerum affectus tuus non adhaereat? 15 Thomas à Kempis, De imitatione Christi (ICK), pp. 82-83 (l. I, c. 24, §§ 8-9. 12). NB: Idem textus exstat in edition ICK: Warszawa 1981.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==