Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

753 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes quae parvi penduntur, haec: cum nimirum lumen oculorum ubique figitur; parvis et primis daemonum incursibus non oc- curritur, neque generose resistitur; negligenter oratur; otio indulgetur; mens sine occupatione vagatur. a in ms. ob inadvertentiam erronee et inutiliter, uti videtur, his repetuntur verba: “et permissione Divina patrari” Permissione Dei caditur in hunc lapsum: propter superbiam quandoque levissimam, qualiter Eva lapsa est in paradiso victaque tentatione gulae, cum Dea esse vellet. Et plurimi alii in dies labuntur: propter murmurationes, quae etiampopulo Hebraeo idolomaniae causa fuerunt; propter nimiam confidentiam tentationi carnis resistendi in propriis viribus positam: qua ratione plerique delinquunt, quos iuste gratia Dei deserit confidentes in semetipsis propter inobedientiam, quale illud legitur de monacho, qui filium inobedientiae ad caenobium ex sae- culo tulit; ac denique ob torporem et desidiam dicente Domino: cum sis tepidus incipiam te evomere13; quod est gratias auferre. Qui enim se praefert, vel mente sola, alteri, gravem lapsum struit ipsimet, qui suae prudentiae, circumspectioni, cautelae confidit, desertus a divina [ope ?] facile corruit, dictum quippe est: “In Dominob confido, non erubescam” [Ps 24, 2]. Porro inobedientes semper carnis lapsus sequitur, ad quem cavendum media ordinata inobedientia rumpuntur. De torpore, sive tepore christianus vates canit: “Animi tepor improba pestis: Non intellecto vulnera dente facit”14. b “te” (BSV) His, tu, consideratis carnalis delicti occasionibus et causis, vide, an aliqua harum tibi non dominetur et emenda. 3. Non abs tuac utilitate, pro comparanda contritione, et studio huius virtutis, erit, si ignem gehennae expendas, qui praecipue 13 Cf. Apoc 3, 16. 14 Verba non verificata, quia nescitur quis sit iste “christianus vates”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==