752 inspectio cordis causis in grave praecipitium corruisse, tu te de illis examinabis, quae in magnum periculum vocant castam mentem. 1 Pater et Ave. [f.163v] Recollectio VI De Eadem Virtute 1. Expendito omnes tuos cogitatus, si quando illi maculam cordi tuo non invexerunt. Nam in virtute castimoniae, gravissimum est etiam cogitationem immundam, non modo corde fovere, sed vel modo aliquo mente suscipere, quae ita enecat animam, que- madmodum omnis actus impurus. Huc etiam pertinet, ut expendas, qua ratione sensus tuos, omni boni malique in animam vectores:, oculos, auditum, quasi quoddam succinum, quaevis sibi admota suscipiente tactum, venenosum colubrum; gustum, puritatis non postremum hostem odoratumque, eiusdem castae mentis periculosum obicem, custodiveris habuerisque. Non enim te latuit quantum Davidi emissicius oculus nocuerit10. Non te fugit, quo gustus Matrem humani generis perduxit11. Non praeterit, quanti ob incustoditas aures poenis tartareis excruciantur, quanti ob incontinentemmanum damnati sunt, quammultos nociva odoratus delectatio ad faetidum orci carcerem detrusit. Haec, tu, expende et fidelem examinatorem tuae conscientiae, cum poenitentiae tempus adest, age. 2. In caepto filo perge, mente discurrens, peccata, et defectus Castitatem contra et humana negligentia et permissione Divina patrari. Negligentia hominis patrantur, a cum parva parvi pendit: quod periculosissimum in hoc passu est. Nam, qui spernit, ut ait Sapiens, modica, paulatim decidet ad maiora12. Modica autem sunt, 10 Cf. 2 Reg 11, 1-12, 23. 11 Cf. Gen 3, 1-24. 12 Cf. Eccli 19, 1.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==