Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

751 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes Recollectio V De Virtute Castitatis 1. Angelicam hanc esse virtutem, imo plus quam angelicam meditaberis, respectu fragilis vasis, quo hic liquor pretiosissimus fragrantissimusque continetur. A te vero, non tantum adamatam, sed etiam iuramento promissam et non modo lege virtutis, sed etiam voti obligatione servandam esse castimoniam expendes et servari debuisse. Et sicut prae reliquis castae Deo placent animae, ita immunditiae deditas ei displicere et magnam nauseam movere discurres. Qualiter igitur huic voto satisfecisti, hic expendito. 2. Considera, quemvis mortalium, non tantum lege divina, sed etiam natura, obligari. Te vero triplici ratione ad castitatem custodiendam induci, nimirum, praeter duas praecedentes leges, etiam voto adstringi, hinc quanto maius illius infringendi periculum fecisti, tanto gravius deliquisti; nam sacrilegium commisisti: teque non aliter peccasse, ac Luciper[s]9 ad solium Dei aspirans, aut, si quispiam ex angelis rebellis Deo fieret, intelligito. Quod si in hac virtute, non sis permissu divino tentatus, novis te indignum vel debilem esse, qui proberis. Aut profecto magna in gratia Numinis optimi atque providentissimi [?] existere ac proinde illi maximas gratias persolve. 3. Meditaberis, quae ad hanc virtutem spectant tuendam, an adhibuisti: si oculum tuum frenasti, si manum cohibuisti, si mentemmundam et puram fovisti, si molli vestitu, cibo, otio, qui prae- dones castitatis sunt, abstinuisti, si obscaenam lectionem vitasti. Quae omnia, licet procul a tua religiosa persona abesse debeant, nihilominus, cum legisti, audisti et modo discis, alios similibus ex 9 A verbo in usu Polono populari: “Lucyper”, cuis exemplum datur: “To jest wóz anielski. Na nim to przed czasy – Jechał Lucyper, Boga gdy wzywał w zapasy” (A. Mickiewicz, Pan Tadeusz, 8, 81-82). Cf. Wł. Kopaliński, Słownik Mitów i Tradycji Kultury, s. 613, s.v. Lucyfer.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==