Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

750 inspectio cordis 2. Reliqua puncta obedientiae expende: atque primum: si constanter obedientiam exequebaris, nec ab incepta, ullo vel taedio, vel languore, vel cacodaemoni inspiratione victus, discedebas, aut quavis alia illegitima ratione a parendo seducebare; si murmurationes tibi obvenientes opprimebas, nec te ab iis permittebas superari. Secundum punctum ad obediendum pertinens inspice: fortiter, id est si animum tuum ad gravia et difficilia admovebas, et quidem libentius, quae tibi ex obedientia iniungebantur, neque unquam abhorrebas et excusabas te a duris obeundis, non habita ulla causa principaliori repugnandi et resistendi spiritui obedientiae. Denique id ultimum expendito, si fideliter in caeptis huius virtutis exercitiis hactenus perseverasti et perstitisti. Cui an deditus fueris, tuum non est explorare et cognoscere; defectus tamen conicere potes et omnino debes inquirere, [f.163r] corrigere, deplorare, supplere. 3. Cogita felices esse animas illas, quae obedientiae suavissimum iugum suaviter amplectuntur. Obedire enim est alienis plumis volare, alienis humeris insistere, alienis manibus gestari: hoc est in amaenissimo pacis internae paradiso semper spatiari et delectari: hoc est caelum in hac mortali vita habere: hoc denique est passiones domare, virtutes comparare: quas reliquas obedientia, ut ait quidam, menti inserit insertasque custodit, custoditas coronat atque demum, obedire est angelum humana in carne esse verumque Christi Domini imitatorem. Securissime insuper incedit, qui ductu alieno gressus figit, quod faciunt obedientes. Nullum periculum salutis concipere aut metuere potest, cuius conscientia alterius manu tenetur et geritur arbitrio: qua felicitate praestant obedientes. Igitur dolebis de omni neglectu obedientiae sincero corde et illam exoptabis habere; per merita Virginis Obedientiae Mariae petes; ad imitationem obedientissimi Dei Filii, tui Domini ac Servatoris exercere propones. 1 Pater, et Ave.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==