Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

749 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes te aliquando abnegasti. Parum enim ad consequendum Perfectionis, et omnis sanctitatis apicem interest, opes, divitias, honores, proximos, et amicos relinquere in saeculo, nisi etiam reliqueris te, tuamque voluntatem in Religione. Christus per hoc non salvavit mundum, quod caelum desertus ad terras descenderit, hominemque induerit, sed quia voluntatem Patris faciens passus est. c-c “Si quis vult post me venire” (BSV) Demonstratam itaque tibi, declaratam, cum verbo, tum exemplo Christi virtutem, considera, qua ratione, studio, et fervore exercueris. Colloquium conficies ex dolore defectuum obedientiae et propositis eam posthac fideliter adimplendi. 1 Pater noster, 1 Ave Maria. Recollectio IV De Obedientia 1. De eadem virtute meditationem institue: expendendo sex illa puncta quibus vera obedientia suscipitur, perficiturque. Primum est: Unice. Circa quod te examina, an perfecte semper, ita nimirum, ut maior perfectio esse non posset, opera tibi ex obedientia iniuncta persolvebas, sine damno, optime, singulari cum industria, diligentia et accuratione.a a in ms. erronee “accurratione” Secundum: Dilecte. Inquire ex te, si ex puro amore Dei et proximi obedientiaeque aestimatione, parebas tuis Superioribus, non aliquo alio respectu, spe scilicet laudis vanissimae aut recompensationis temporalis, ex eoque motivo, quod voveris obedientiam. Tertium: Prompte. Interrogabis conscientiam tuam, si ad parendum velociter assurgebas, sine multis iussibus, sine inculcationibus, sine stimulis. Nam repete memoria ad quid te votum obedientiae obligat; nempe: ut audito communi signo incaeptum apicem literae relinquas. Cogita num hoc aliquando feceris, quod quidem ad perfectionem, et coronam obedientiae a te iure exigitur.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==