748 inspectio cordis Persuadebisque tibi defectum obedientiae esse plane gravissimum aliorum defectuum: cogitans propter hanc non servatam Saulum reprobatum esse6. Populum Israeliticum durae cervicis populum fuisse appellatum et habitum, et parum abfuit, quin et idem abiceretur, modo Moyses mitissimus du annuisset7. Denique illud Divini Spiritus axioma expende: Melior est [...] obedientia, quam victimae” [1 Sam 15, 22], cuius rei rationem afferens Romanus Doctor inquit, “Quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero apropria voluntasa mactatur”8. a “voluntas propria” (PL) 2. Expende, an aliquando ob amorem huius virtutis illa, quae animo tuo erant contraria atque repugnabant fortiter aggressus es, sive etiam neglexisti? “Vincenti” enim daturb manna” [Apoc 2, 7]. b “dabo” Quod si tu, in ulla te re non viceris, considera nullam adhuc tibi lauream extare, nullum praemium subiugatae et devictae voluntatis propriae assignatum esse. Imo, si nullum actum obedientiae a te exercitum esse advertis, cogita, nihil te adhuc promeruisse, ac proinde non dum caelo destinatum esse incertumque beatitudinis, pro qua obtinenda Religionem ingressus es. Solus enim obediens haereditario iure accipit caelum: ille quippe [f.162v] dicere Christo intrepide potest: feci quod iussisti, da quod promisisti. Te miserum tot damna pateris aeternorum praemiorum, quot occasiones omisisti obediendi. 3. Recollecta illud mente, trutina Dominicum: “cQui vult venire post mec, abneget semetipsum, et tollat Crucem suam, et sequatur me” [Mt 16, 240. Ex hoc enim facili negotio percipies, an Christum sequaris, si crux illius a te fuit aliquando portata, amoreque illius 6 Cf. 1 Sam 15, 22-23. 7 Cf. Ex 32, 9-14. 33, 3-5. 8 Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 35, in cap. 42: PL 76, col. 765 (nn. 1155-1156). Notandum est quod ante verba hic alegata ibi legitur: “Obedientia quippe victimis iure praeponitur [...]”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==