747 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes Neque praeteribis corporales necessitates, commoda, quae tibi providentissimus Sator Deus largissime et sufficientissime, nullam te adhibente curam, nullum lapidem movente suppeditabat. Hinc tantum animi desiderium ei omnibus modis regratificandi concipies, ut te nullo modo superari beneficiis ab immenso clementissimoque Benefactore patiaris. Colloquium, ex gratiarum actionibus colliges et propositis perfectiora sectandi, meliusve, ac perfectius operibus charitatis incumbendi. 1 Pater noster, 1 Ave Maria. Recollectio III De Virtutibus Examen Instituendum Ac primo: De Obedientia 1. Considera solam puram conscientiam extremo decretorio die nihil metuere posse. Cum vero ignoras quo momento e vivis tolleris et sublatus ianuam aeternitatis ingredieris, an non hoc felicissimo tempore, ad solam conscientiam sancte instituendam tibi concesso, incumba atoto tempore pectorea, ut eam liberam omni metu habeas? Sed, cum praecipue de illis te accusabunt hostes tui coram summo iIudice Deo, quae tu sponte vovisti, vota tua digno examine et diligenti discute, qualiterque eorum tenax fuisti, animadverte. a probabiliter debuit esse “hoc tempore toto pectore” Atque imprimis circa matrem virtutum obedientiam te examina; a qua alia duo vota dependent. Revoca ergo tibi primo in mentem, an prompte, hilariter, unice, constanter, tuis Superioribus, mandatis Dei, regulis obsecutus fuisti? an aliquando non obmurmurasti? an non reluctatus es? ponas, peccata mea in memoriam quaeso, revoca. [...] me etiam maximum, quod quidem in terra possidetur, bonum amittere, contentam et paratam esse, ut haec beneficia et gratias conferas iis, qui maiorem per ea fructum faciant, et pluribus prosint, et sic tua gloria maior fit, et adaugetur”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==