Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

746 inspectio cordis Recollectio II De Particularibus Dei Beneficiis 1. Considera, praeter beneficium creationis, redemptionis, ius- tificationis, vocationis ad fidem et Religiosum statum, alia, quae tibi Dominus in peculiari exhibuit beneficia, maxime vero quotidianas gratias, quibus te a peccatis praeservavit, ad virtutes et bona opera animavit, iuvit in progrediendo, prosperavit in perficiendo. Hic simul defectum gratitudinis expendes: quam ei per exiguas, imo pro multis gratiis, nullas grates egeris, non considerans, neque sciens intelligensque, te ab eo directum, custoditum, tot bonis auctum, a tot malis praeservatum fuisse. Pro qua negligentia dolorem concipies in eiusque compensationem ad serviendum Domino futuris diebus vitae tuae maiori studio et fervore te petes excitari. 2. Expende casus externos, a quibus ope divinissimi Numinis, Optimi Parentis tui tutorisque non custoditus tantummodo, sed etiam liberatus es. In quibus expendendis magis ac magis tuam mentem occupabis altiusque defiges: revocando itinera, loca, actiones, conversationes, pericula, circa quae mente versaberis. Et quanto maiorem tecum Numinis Optimi Maximi providentiam fortioremque manum fuisse advertes, tanto ampliori affectu in eum ferere, totisque praecordiis in gratiarum actiones amoresque illius rues. Quid enim eum non ames, qui tantopere amavit amatque te, ut nunquam benignissimum gratissimumque oculum suum a te avellat? 3. Reduces in memoriam dona, charismata, favoresque omnes hactenus tibi a Domino praestitos. Eorumque magnitudine, multitudine, precio et valore considerato, pudore suffunderis, quod [f.162r] non modo solvendo, sed neque regratificando sis, memor illius divinae amatricisTheresiae, quae divina beneficia sibi impensa expendens, clamabat petebatque assiduo modum iis imponi5. 5 Cf. Teresa a Iesu, Vita S. Matris Teresae de Iesu, cap. XVIII, in: Opera, I/2, p. 109: “vide, Domine, quid agas, [...] ut aliquem beneficiis tuis et gratiis modum

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==