Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

745 recollectiones pro hebdomadalibus exercitiis servientes cipias, eum pro infinitis peccatis ut satisfaceret, infinitos cruciatus perpessum fuisse; plusque tormentorum, aut saltem tantum, quantum damnati in inferno sustinent, eum sustinuisse pie considerabis, ut humanum genus, ut te ab inferno et morte perenni redimeret. Hoc enim exclamat, suos dolores manifestans: Aspice, quisquis amas me, si est dolor, sicut dolor meus”3. 3. Vocationem utramque expendes, ex qua ad catholicam fidem, et qua ad religiosum statum vocatus es, recogitans innumeros infideles, quod beneficio vocationis [f.161v] ad fidem non fuissent cumulati, damnatos esse; innumeros adhuc in tenebris infidelitatis haerere in eodemque aeternae damnationis periculo versari; te vero Sancti Spiritus gratia tanto dono et lumine dotatum. Circa religiosam vitam id trutinabis: eam esse portum, ad quem e mari periculisissimo mundi declinatur, insuperabilesque magnaruma tempestatum procellae effugiuntur; esse civitatem sanctam Ierusalem; esse portam Ezechielis, per quam patet aditus ad aeternae vitae mansionem4. Deinde mente revolves plurimos sine poe- nitentia decessisse, diemque suum obivisse ac iacturam salutis fecisse, te vero ad hanc [poenitentiam?] agendam ex saeculo evocatum et ad dilecta Dei tabernacula receptum: ubi vivas purius, cadas rarius, surgas velocius, irroreris saepius, ambules citius, moriaris confidentius, salveris certius. a in ms. erronee: “mugnarum” Colloquium ex affectibus profundissimis constabit, quos tibi gratitudinis vis et amoris, e corde eliciet atque exprimet. 1 Pater noster. 1 Ave Maria. 3 Cf. Thren 1, 12. 4 Cf. Ez 44, 2; 46, 1.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==