Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

744 inspectio cordis Recollectio I De Beneficiis Universalibus 1. Considera, quid esses, antequam creareris a Deo; quisve ille fuerit, qui te creavit: nempe Deus, ens absolutissimum entium, sine ullo principio, et origine. Bonitas, sapientiaque perfectissima: Charitas, et omnipotentia infinita. Ille denique creavit te, qui est, et tu creatus es, qui non eras quidquam: de nihilo conditum te esse scito, ex vilissima fabricatum materia; at artificis, tamen Dei prudentia tam pulchrum effectum, ut omnes creaturas superes externa forma exceptis caelitibus. Iam vero, quam tibi animam infudit, recogita: ad imaginem, et similitudinem suam efformatam: deditque ei intellectum, ut intelligeres Deum tuum esse Satorem; dedit cor, ut amares; eidem animae affixit voluntatem, ut libertate potiri te, ac nulli rei subiectum esse demonstraret: licitumque tibi esse, quiquid velles, ambire; quidquid ambires, eligere; quidquid eligeres, amare et sequi. Huic demum divinae effigiei memoriam adiunxit, qua recoleres illius in te collata beneficia, illum esse tuumConditorem, teque olim fuisse lutum et futurum fore: quod ipse olim Parenti primo enunciavit inquiens: “Pulvis es, et in pulverem reverteris” (Gen 3[, 19]). 2. Expendes beneficium Redemptionis: quomodo, ut te hominem rebellem ad Patriam sedem reduceret et a perenni limbi aut inferni carcere liberaret, humanam naturam Dei Filius, in omnibus Patri aequalis, assumere voluit: incomprehensibilis utero Virginis comprehendi; impassibilis, tota vita sua varias persecutiones, aerumnas, calamitates pati; in Nativitate frigora, in circumcisione cultros, in fuga Aegyptia aeris iniurias et plurima incommoda tolerare; docendo linguas impiorum sustinere, a lapidibus sibi cavere, orci tentationes ferre, proque bonis, pessima quaeque recipere. Iam deinde ad passionis misterium veniens quasi suspensus haerebis, non tui esse intellectus reputans tormenta, cruciatus, dolores, Dei hominis comprehendere; sufficereque tibi, ut con-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==